- SENECA
- SENECAL. Annaeus Philosophus, Cordubensis, patrem habuit M. Annaeum Senecam ordinis equestris eruditissimum, qui, eloquentiâ inclitus, ex Elbia genuit Senecam Annaeum, Novatum, et Annaeum Melam, patrem Lucani poetae. Seneca Philosophiae totum se addixit, Novatus, per adoptionem, Iunius Gallienus dictus, non eruditus modo, sed et amplissimis muneribus defunctus fuit: Mela vero patriâ fortunâ contentus vixit. L. Annaeus, a Patre primo in Eloquentia institutus, audiit in Rhetorica Hyginum, Cestium, Asinium Gallum; in Philosophia, Socionem Alexandrinum et Photinum, Stoicos. Ab initio iam Caligulae Imperii, eloquentiae specimen praebuit, coram Senatu causam perorans, nixus Cneii Domitii, qui Agrippinam Germanici filiam duxerat, favore. Sed ne aemulum sentiret Caligulam, in posterum siluit. Postea adulterii, cum Domitii uxore suspectus, in Corsicam Insul. relegatus est, ubi biennium commoratus, libros de Consolatione scripsit, ad matrem et Polybium, aliaque quaedam. Ab Agripppina dein, quae Claudio nupsit, revocatus, et Neronis educationi admotus est, qui hôc praeceptore tantopere profecit, ut quinque annos laudatissime imperaverit, donec a Poppaea et Tigellino ad deteriora inflexus est. Cuius proin vitia cum Seneca subinde reprehenderet, per libertum Cleonicum, venenô illum tollere decrevit: Sed agri solum fructibus et nudâ aquâ contentus insidiis non patuit. Postea vero, cum audisset Nero, conscium Senecam Pisonianae coniurationis fuisse, mortis optionem ipsi obtulit, qui venis sectis, cum sanguinem tardius meare animadverteret, a Statio Annaeo Medico suo, cicutam petiit: quae cum nil in exsucco corpore efficeret, balneum ingressus, aquâ proximos aspersit, Iovi Liberatori haec libare se dicens, ibique obiit. A. C. 65. regni Neronis 12. Tacit. Annal. l. 12. 14. 15. Sueton in Ner. Dio, A. Gellius, Quintilianus, Xiphilinus inprimus, aliter de Seneca sentiunt. Vide Lips. in vita Sen. Delrium in Com. etc. Fuerat Praetor, Quaestor, et secundum quosdam Consul. Philosophus de Beneficiis scripsit libros 7. de Ira libros 3. de Clementia ad Neronem libros 2. de Vita beata, de Tranquillitate, et de Brevitate vitae, et alia. Nam Declamationum libri ad patrem pertinent. De Philosopho, et eius eloquentia iudicium habes Quinctiliani l. 10. c. 1. Aliorum ex observatione Gellii l. 12. c. 2. quibus respondit Lipsius, quem vide. Fuit quoque tertius Seneca Tragoedus, habenturque hodie 10. Tragoediae Senecae nomen prae se ferentes, de quarum auctoribus diversa eruditi tradunt. Porro Senecam dictum quasi canus natus sit, Cassiodorus tradit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.